- CARCER Intimus
- CARCER Intimusin versibus Varronis, apud Nonium,Nemini Fortuna currum carcere emissum intimoLabi inoffensum per aequor candidum ad calcem sinit:dictus est, qui alias intimum, ostium, quod primum primisque metis in Circo proximum erat. Vitam namque Varro com parat Circensium curriculo; ubi felicissime id certamen auspicabatur auriga, cui e primo vel intimo ostio exire sortito obtigerat. Sed is plerumque non perferebat felicitatem suam usque ad ultimas metas et extremum curriculum: verum praelassatis et consumptis virbus equorum, prae studio servandi primatus, ante septimum curriculum deficiebat palmamque sequentibus tradebat. Silius, l. 16. v. 338.At queis interior cura et prudentia CirciAltior, effusas primo certamine viresDamnare, etc.Carceres nempe in Circo dicebantur ἀφετηρίαι et ἱππαφέσεις, a quibus initium currendi sumebant quadrigae. Intra illos autem (eraut enim οἰκήματα) equi cum curribus continebantur, repagulis vel cancellatis foribus oppositis coerciti, priusquam signum daretur emittendi: unde Varro illos dictos ait, a coercendis equis ne inde exirent, antequam Magistratus misisset. Tum vero, unô côdemque tempore laxatis repagulis, e carceribus effusi, sese proripiebant exihibantque: cuiusmodi repagula ὕςπληγγες Graecis dicta sunt. Dionysius vero Halicarn. carceres unô tempore reserari solitos, διὰ μιᾶς ὕςπληγγος, dicens, uvum ac perpetuum repagulum omnibus Ostiis Circi praeduci côque laxatô omnia simul punctô temporis pandi consuevisse, innuit. Uti autem inde exiêre, sic eôdem reversi victores, cursum ibidem termindabant, peractô septimô curriculô, et coronabantur, in loco cretâ praeducto, qui haud longe a carceribus fuit, ut infra videbimus. Erat porro duplex utrinque Carcerum ordo, senis uterque ostiis constans, unus ad sinistram primae metae, alter ad dextram: in quorum medio locus erat eius, qui machinationem movebat, quâ omnia ostia aperiebantur. Altare in Olympiaco, (in quo tamen Cauceres proptie dicti non erant) Ianua Consulum seu Ostium, in Romano, dictus. Sidonius Apollin.Haec est Ianua Consulumque sedes,Ambit quam paries utrinque senisCryptis porticibusque fornicatus.Nec tamen omnium carcerum usus erat; sed ex illis senis, qui ad dextram fuêre primarum metarum, soli quatuor primi quadrigas emittebant quatuor certaturas, singuli singulas: quod ab eo tempore obtinuit, quô in colores quatuor et greges tota Circi factio divisa est; quibus cum duos addidisset Domitianus, omnibus senis opus erat, quod tamen post mortem eius non diu duravit. In altero latere tamen totidem ostia facta, forsan ad ornatum, et ut architectura aequalis esset. Initium Carcerum reicit Livius in annum Urb. Cond. 425. unde Ioannes Antiochensis, Georgius Syncellus, Cedrenus, Alii, Circum a Romulo primum exstructum cum duodenis ostiis, dicentes, merito ridentur. Et quidem primo ex topho ae ligno fuerunt; quos marmoreis permutavit Claudius Imperator, quemadmodum idem metas insigtuores inaurari voluit. Fores corum cancellatae fuêre, ut dictum, et reticulatô opere factae, cuiusmodi fores vel fenestras Latini veteres proptie Transennas dixere, vide infra in hac voce. Priusquam vero aedificati essent in Circo catceres, funiculus praetendi solitus videtur, cohibendis equis et in aequo limite continendis: cuiusmodi funiculum in Circo Olympiaco βαλβίδα Graeci dixêre, quamdiu scil. funis pro repagulo fuit. Alias βαλβὶς, in Stadio, proprie erat linea in solo depressa et modice cavata, cui insistebant cursores: ὕςπληγξ repagulum vel regula paulo altius e solo elata et opposita cursoribus, quae signô datô ruens incidebat in lineam illam, eiusque cavitatem implebat, quae tamen non raro confunduntur. Lycophron,Α᾿κρὰν δ᾿ ἐγὼ βαλβίδα υνρίνθου χάσαςΠρώτην ἀράξας ῃύςςαν -----Summam ego solutô fune laxans regulamPrimô repulsô limine, etc.Vide Salmas. hac de re pluribus agentem, ad Polin. p. 902. et seqq. et hîc passim, inprimis ubi de Circi Ostiis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.